Plane, tertium genus dicimur. an, Cynopennae aliqui uel Sciapodes uel aliqui de subterraneo || Antipodes? si qua istic apud uos saltem ratio est, edatis uelim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putauit ibi se de ingenio explorauisse prima generis. dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici quam et ipsam propterea elinguauerat, ut in totum exules uocis humanae non auditu formarent loquellam, sed de suo promentes eam primam nationem designarent cuius sonum natura dictasset. prima vox beccos renuntiata est; interpretatio | eius panis apud Phrygas nomen est; Phryges primum genus exinde | habentur. sed unum hoc [*]( 1 tum Goth 4 preserit A corr. 5 erreg Goth: errens A 8 facias Goth 12 a ....] an hae Goth 13 specus* A 15 ueritate Goth: uer ..... Goth* 16 duae tresue litterae ante cyn. interiisse uidentwr, quorum prior a fuerit 17 subterraneo Oehlerus: subterrane A, subterranea Goth 18 saltem ratio Big: salteratio A, alteratio (aut alternatio) Goth 19 psammeticus A 20 ibi se de scripsi: tibi se A, sibi de Goth explorauisse prima generis scripsi: exploratus. si de prima generis A, explorandum de fide primi generis Goth, exploratum esse de primogenitis Oehlerus 24 de suo Oehlerus: suo A, suo ingenio fort. 25 BEKKOS Big: pactos A 26 interprętatio A 27 primum scripsi: primi A hoc unum Goth )
72
erit de uanitatibus uestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem uestram uanitatibus quam ueritatibus deditam demonstrare gestimus. an omnino credibile sit, tali membro desecto, uastato ipsius animae -organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus Periculose uulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquandiu cessantibus alimentis uitam nutrici illi per!durauisse? age nunc, perseuerauerit Philomelae medicamentis | , quam et ipsam prudentiores non linguae caede, | doris rubore mutam interpretantur. si ergo uixit, potuit effutire aliquid obtusum. et exarticulatum sonum tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. id fors tunc infantes, quia II unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli, in inuentum alicuius interpretationis impegerint. sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani. quantae enim aliae gentium series post Phrygas? uerum recogitate, ne quos tertium genus dicitis principem locum optineant, siquidem non ulla gens non Christiana. itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana. ridicula dementia | nouissimos dicitis et tertios nominatis. sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione, ut sint Romani, Iudaei,1 dehinc Christiani. ubi autem Graeci? uel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitauit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, priuatae curiosaeque religionis? porro si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antecedunt?
[*]( 4 et om. Goth 6 praecurdia A corr. refluentae A corr. 7 illi om. Goth 8 perdurauisse scripsi: perdurasse Goth, perseuerasse Hildebrandius filomelae A, ut Philomelae fort. 9 .........] suam uitam Oehlerus, uita Goth, stupratoris uel stupratae fort., uita, quamquam Hartelius 10 .... udoris Goth*, sed pudoris Goth, sed ex pudoris Oehlerus interprętantur A 11 effutire Goth: et future A 12 expanso Goth: expranso A 15 in inuentum Oehlerus: in uentum A, inuentum Goth interpraetationis A impegerint Goth: impegerit A 17 alie A 19 *ulla A quecumque A 22 ratione quidam 23 greci A 24 quandoquidem Goth greciae A 26 priuatae Goth: priuati A monstrosi Goth ) 73