Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
His propositionibus responsioni busque nostris, quas ueritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia uestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum perinde constare, cum de ceteris criminibus, quae similiter II legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? uerbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt | leges. si quod est factum Christiani, erui debet. nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio. quomodo enim legem obseruabis cauendo quod lege prohibetur, adempta ! diligentia cauendi per defectionem agnoscendi quid obserues ? nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis, a quibus captat | obsequium. ceterum suspecta lex est, si probare se non uult. merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et obseruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur, merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. legis iniustae honor nullus est. ut opinor autem, dubitatur de iniquitate [*](1 prestantia A 1 sq. praestantia, qui superficie ... ueritatem. non statim utdgo 2 prius quia] qui Goth 5 congregantur scripsi: eongregant A 13 tacita Oehlerus: tacitaei A, tacitae Goth 17 perinde scripsi: proinde A 19 lege] sacrilegum fort., lege punitis uel arcetis Wissowa 25 defectum Goth 27 probari Goth 29 persequuntur ex persequentur A 30 macheris A )