Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. quae si uobiscum communicamus, superest Ildelidenda persuasionum conferamus. quamquam de persuasionibus omnis [ obstinatio nostra praestruitur; mortuorum enim praesumimus resurrectionem. | spes resurrectionis fastidium est mortis. ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes quae moriuntur ut uiuant, sed quo facilus rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia uel intenta | lingua delete litteras interim uestras, quae similiter asseuerant animas in corpora redituras. attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? uobis autem quanto uanius traditum est hominis spiritum in cane uel mulo aut pauone | rediturum? item iudicium annuntiamus a deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum. id uos Minoi et Radamantho adscribitis, iustiore | interim Aristide recusato. eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos. apud uos quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alias con- dicio disponitur. II nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed [*]( 5 Laconica Rig: calonica A 7 uobiscum Goth: nobiscum A deridenda Goth 8 persuasionum scripsi: personarum A quanquam A 9 obstinatio Goth 10 resurrectionum Goth 11 quantum libet Goth 12 facilius Goth 13 decachinnetis A spongea A intenta lingua Hartelius; inter ..... gua A, inter .. lingua Goth*, inter .... ngua Hild*, interim lingua Rig, interea lingua Goth, intersa lingua Wissowa 14 animas Goth: ..... s A, ..... as Bal*, Hild* 17 quanto Goth 18 pauone rediturum Goth: pauo ........ rum A 19 interitum Goth: in A m. recentissima idem restituit 20 interim Rig: ...... Â, ....... Goth* 22 insontes amoeno Goth: idem (ameno) restituit eadem illa manus recentissima in A, inson ......... A 23 ........ A, ...... e Bal*, .... quoque Goth*, ....... quoque Rig, locus quoque Goth, sors quoque M. Klussmannus pyriflegetontis A alias condicio Oehlerus: alias indicio A, alia conditio Rig, alias iudicio M. Klussmannus 24 poetici Goth: petici A )