Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii uel sacri quoque inter nos diuersitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. nos infanticidio litamus siue initiamus. uos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegisse recognoscimini, recognoscetis suo ordi; nunc enim differimus pleraque, ne eadem uideamur ubique retrac!tare. interim, ut dixi, ex alia parte non deest \\ adaequatio. nam etsi non taliter, tamen non aliter uos quoque infanticidae, qui infantes | editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aetatis | tabellis eluduntur. sed nec eo distat, si uos non ritu sacri neque deis necatis. at-. quin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis | obicitis aut longiore in aquis morte summergitis. at et si quo genere dissimilius penes uos fit, eo adicite, quod uestra pignora extinguitis, | et supplebitur, immo superaceruabitur in uobis quicquid ab alia ratione defecerit. sed de ea impietatis hostia dicimur | cenare. dum ita quoque in uobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, II non multo secernimur a uestra uoracitate. si illa impudica est, nostra uero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saeuitia cum imlpudicitia concordat. quamquam quid minus, immo quid non am facitis? parum scilicet humanis uisceribus inhiatis, quia uiuos et puberes deuoratis? parum humanum sanguinem lambitis, [*]( 1 onocoetae Oehlerus: onochoetae A 3 *in A 5 comparationi Oehlerus: comparationis A 7 queque A transegistis Oehlerus recognoscimini addidi 10 nos Rig taliter scripsi: aliter A 12 leges Goth 13 aetatis Goth: aeditui M. Klussmannus, aedilis fort. 14 distat ex distant A deis necatis Goth: \'........ tis A, ......... atis Hild*, ...... atis Bal*, deo necatis Rig, deo eos necatis Oehlerus 15 bestiis obicitis Goth: bes .... ..... tis A, bes ............ tis Bal*, best......... tis Hiltl*, bestiis erogatis Oehlerus 16 summergitis Oehlerus: semergitis A, demergitis Rig, si mergitis fort. genere Goth 17 quod Goth: quo A exstinguitis Goth: ex...... s A 19 ab alia Oehlerus: a sacra Goth, a sacri fort. 20 ducimur Goth coenare Oehlerus: Esto, Goth, ista Goth 24 quanquam A; )

86
quo futurum sanguinem elicitis? parum infante uescimini, quia in totum praecocum perhauritis?