Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Noua iam de deo nostro fama suggessit, nec adeo nuper quidam perditissimus in ista ciuitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie, toto iam corpore decutitur et circumciditur, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: onocoetes. is erat auribus can- teriorum et in toga, cum libro, altero pede ungulato. et credidit uulgus infami Iudaeo. quid enim? aliud genus seminari est infamiae nostrae. itaque in tota ciuitate Onocoetes praedicatur. sed et hoc tamquam hesternum et auctoritate temporis destitutum et qualitate auctoris, II infirmum libenter excipiam studio retorquendi. uideamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. sunt penes uos et canino ca, et leonino, et de boue et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae uel anguini, et alites planta, fronte et [*]( 5 azimis A 9 sumus Goth: summus A 10 nec del. Rig 11 ciuitate Goth 12 utique Rig: uti harum Goth 13 post Rig: potest A ut Oehlerus: et A quotidie Goth: quoti... Goth* 14 decutitur et circumciditur Wissowa: decutit et cum incedit A, decutit cum incedit Rig, decutit, eccum incedit Hauercampius, decutiendus incedit Oehlerus, decutitur et cum caeditur fort. picturam Goth: pictura A proposuit Rig: praefert Goth, prolata Hauercampius 15 ONOCOETES Oehlerus: onocholtes A, ONOCHOETES Rig canteriorum et Goth 17 uulgus infami Goth: uulgus Rig quid scripsi: quod A 18 seminari est Oehlerus: seminariae A, seminarium est Big • interrogationis signum post enim posui, sustuli post nostrae itaque Rig: exinde Goth onocoetes Oehlerus: oenocholtes A, onochoetes Rig 19 tamquam Goth: tamque Big. tametsi fort. 20 auctoris Goth 22 depraehendamini A 23 deforma A corr. 25 planta Rig: plana A )

85
tergo. quid itaque nostrum unicum de? plures Onocoetae penes uos deprehenduntur.