Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Ventum est ad horam lucernarum 1 et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. quo in loco metuo ne cedam. quid enim tale in uobis detinebo? uerum iam laudate consili incesti uerecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut ueram noctem contaminaremus, quod etiam lumini terrenis parcendum existimauimus, quod nostram quoque conscientiam ludimus; quodcunque enim facimus, ** si uolumus, suspicamur. ceterum incesta uestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quodque felicius proueniat, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos uero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. | plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere faciunt. sed et Macedones id quoque probauerunt palam sese factitare, siquidem, cum primum scaenam eorum Oedipus intrauit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. tragoedus consternatus retracta persona, numquid, ait, domini, displicui II uobis? responderunt Macedones: immo tu quidem pulchre, at scriptor uanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit: atque exin alter ad alterum ἥλαυνε, dicebat, εἰς τὴν ματέρα. sed una uel alia gens quantula macula totius orbis? nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus oceanum. date igitur [*](10 lacunam. signaui: haec fere interciderunt si nolumus scire, ignoramus 11 nocte omni Goth 12 quoque Oehlerus proueniat Goth: proueniant Oehlerus 13 ignoratis Goth 15 perse A ctesias edit Goth: thesia sedit A non om. A corr. 16 cum matribus Goth: cum .. tribus Hild* faciunt scripsi: fuint A, uiuunt Oehlerus quoque Goth: quo A, quod Rig 17 palam Rig: .... A, ....... Goth*, ..... Bal*, Hild* sese scripsi: est A si quidem Goth: si quidam A primum Oehlerus: primus A 18 scenam A oedipp .. A, Oedipus facie nuda Goth qui lacwnam sex litterarum inter Oedippus et intrauit falso statuit 19 tragoedus Goth: tra .... A, tra ..... Hild* 20 displicui Goth: ...... A, .. sp .... Bal* 21 pulcre Rig: pulcher A at Oehlerus: aut A, ut I. Fr. Gronouius 22 oedippus A 23 XauvE dicebat El; rrjv P.7ĮtEp(1 (ia-apa Oehlerus) Rig: elaune dicebatistenmatera A, elaune ten matera dicebatis Goth )

87
aliquam nationem uacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto. si qua ab humana condicione priuata quaedam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. respicite igitur luxuria inter errores et uentos fluctuante, si desunt populi, quos ad hoc sceleris incursent lata uada et aspera erroris. inprimis cum infantes uestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptio- nem | melioribus parentibus, obliuiscimini quanta materia incesti subministratur, | quanta occasio casibus aperitur? plane ex aliqua disciplina seueriores aut certo respectu eiusmodi euentum a libidine temperatis quocunque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique | luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. | quotcunque adulteria, quotcunque stupra, quotcunque publicatae libidines, siue statiuo uel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis II et comoedis argumentorum uenae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia | erupit, Fusciano praefecto Urbi iudicata. pusio honeste natus . for neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter [*](5 quedam A, quodam Goth, quadam M. Klussmannus 7 luxuria scripsi: luiuriam A 8 ut Oehlerus uentos A, euentus Hartelius fluctuante scripsi: fluctuantem A 9 aspera erroris Goth: asper erroris A inprimis Goth 10 adoptionem Goth 11 parentibus] emancipatis add. M. Klussmannus 12 sumministratur Goth: summi...... tur ex submi...... tur A 13 seueriores Rig: .... iores Hild*, meliores Goth 14 euentuum Rig quocunque Goth 15 luxuriae Goth 17 filii incursent Goth: .......... sent A, ..... incursent Goth*, ......... sent Bal*, ...... sent Hild* 18 quotcunque Goth: ......... A, Q...... Bal*, ..... (dulteria) Hild* 19 libidines scripsi: libidinis A errores (genera Oehlerus) siue statiuo Goth, ....... A, ....... siue statiuo Goth*, ........... siue statiuo Bal*, ...... tatiuo Hild*, siue fiunt statiuo fort. 20 tot compagines Goth: ........ gines A, ...... gines Bal*, Hild* 23 pusio honeste natus scripsi: punitione senatus A, cognitione senatus Goth, punitione reatus Rig, puer nobili genere natus Oehlerus 24 iter] et a Hartelius )
88
praetereuntibus tractus domo excidit. qui eum nutrierat Graeculus, uel a limine Graeculo more captauerat intrans. inde mutatus Asiae aetate Romam in uenalicio refertur. emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut f*uestra, adulescentem dominus in agrum et uincula legat. illic iam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. repraesentatur eis tota causa, referunt inuicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia perisset, ille, se quo a pueritia perisse, ceterum. eodem euentu: Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. igitur dei uoluntate fit, ut tanta saeculo macula exprobraretur, spiritus de die concutit, tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de liniamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisitionis diligentia inpellit. inuestigatur uenaliciarius, infeliciter inuenitur. reuelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendia stupri et incesti. satis erat unum istud exemplum publicae eruptionis eiusmodi scelerum delitiscentium in uobis. nihil semel euenit in rebus hulmanis. semel plane erui potest de sacramentis nostrae religionis, opinor. intentatis, et sunt paria uestris etiam non sacramentis. ||