Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Quin ergo ad humaniorem aliquanto convertimur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici coniectura deducta videatur? Nam et Varro meminit eius, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem,
quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi circulorum condicionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris, proptereaque deos credi solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus maturet, annum stationibus servet: lunam, solatium noctium, patrocinium mensum gubernaculis: item sidera, signacula quaedam temporum ad rurationem notandorum: ipsum denique caelum, sub quo omnia, terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat. Nec tantum beneficiis fidem divinitatis elementis convenire, sed etiam de diversis quae tamquam de ira et oflensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum, et iure credi deos quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet iuvandi et nocendi. Porro si ita sentiuntur in civium conversatione, non perinde rebus ipsis quibus iuvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querellas intendunt, sed his sub quorum vi et potestate operatio rerum decurrit. Nam in voluptatibus quoque non tibiae aut citharae coronam ad praemium adiudicatis, sed artifici qui tibiam et citharam suavitatis temperet vi. Aeque cum quis valetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt. Item in adversis qui ferro sauciantur, non gladium ipsum aut lanceam accusant, sed hostem vel latronem, et quos tecta opprimunt, non tegulas aut imbrices arguunt, sed vetustatem, sicut et naufragi non petrae et fluctibus imputant, sed procellae. Merito. Certum enim est, quodcunque. fit, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti qui et ut fiat et per quid fiat instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est), quia prius est qui quid velit fieri et quo possit inveniri. Et ita recte in ceteris agitis, auctorem considerantes, at in physicis contra naturam regula vestra, qua in ceteris sapientiam iudicatis, auferendo summum gradum auctoris, et quae fiunt non a quo fieri considerando. Ita credere contingit elementorum potestates et arbitria esse quae sunt servitutes et officia. Non in ista investigatione alicuius artificis intus et domini servitutis artem ostendimus elementorum certis ex operis eorum quas facis potestatis? Sed dei non serviunt; ea igitur quae serviunt dei non sunt. Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione divinitas intellegatur. Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis vicibus sub legis instar constituta volvendis temporibus et exercendis tempotum ducatibus occurrere meminerunt, num non ex ipsa ob- servatione condicionum suarum, et fide operum, et instantia curriculorum, et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens ad humani generis utilitatem et laesionem? Non enim potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum causa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem quod ab illis aut iuvari te aut laedi sentias. Nam si sibi praestant, nihil eis debes.Age iam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? Ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid patitur umquam. Ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur. Confitetur et luna quantum amiserit, cum resumit. Iam maiora eius detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ulla in parte credam quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione temptatus est. Fingite qualibet rationes caelestium casuum, non volet deus aut minor fieri aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam mentiuntur et veritatem. Nam alias
natura sic est, ut qui melius dixerit, hic verius dixisse videatur, non qui verius, is melius. Ceterum cui res examinabitur, verisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro moveri: igitur non deos quae sub aliquo. At si in isto erratur, melius est errare simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim si ad mythicum spectes, melius iam in physico mortalitas errat eis divinitatem adscribendo quae super hominem putat situ et vi et magnitudine et divinitate sentiri. Quod enim super hominem, credas deo proximum.Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poëtis deputatur, nescio an tantum par quaerere mediocritati nostrae, an tanti de documentis divinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cuius suo loco ratio reddetur. Interim hos certe homines fuisse vel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis divinitas erat, non utique talibus. Ecce vos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum vestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque
iustitia, virtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solatio honestatis, contenti pro talibus etiam inrideri peierantes, at e contrarie impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis? Ille autem conspector omnium, comprobator, immo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem vulgo prostituet, et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis divinitatibus sapere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi dei? Atquin horretis et aversamini vagos, exules, pauperes, debiles, sordide natos, inhoneste institutos, contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus exornatis. Ridendum an irascen- dum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant? Sedenim in isto mythice genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circu conscientiae pudorem et pudoris defensionem! Nam quotiens misera vel turpia vel atrocia deorum exprobramus, allegatione poëticae licentiae ut fabulosa defenditis, quotiens ultro siletur de eiusmodi poëtica, non modo non horretis, sed insuper honoratis utque in necessariis artibus habetis, denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. Criminatores deorum poëtas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum. At cum recipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis vestris? Igitur si creditis poëtis, cur tales deos colitis? Si ideo colitis quia non creditis poëtis, cur laudem mendacibus fertis nec cavetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? Sane fides a poëtis non exigenda. Nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo novi, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur? Non creditis poëtis, cum de relationibus etiam sacra quaedam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit? Cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? Cur Herculcum polluctum mulieres Lanuvinae non gustant, si non mulierum causa pracivit? Mentiuntur sane poetae! sed non ideo quod talia gesserint vestri dei, homines quando fuerint, nec quod divinas adscripserint foeditates divinitatis, cum interim vobis credibilius visum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.