Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mera sapientia philosophorum, cuius infirmitatem prima haec contestatur varietas opinionum, veniens de ignorantia veritatis. Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret? Nam et divina alias enuntiatio Solomonis, Initium, inquit, sapientiae metus [*]() in deum. Porro timoris origo notitia est; quis enim timebit quod [*]() ignorat? Ita qui deum timuerit ignotior omnium, deum omnium
notitiam et veritatem adsecutus plenam atque perfectam sapientiam obtinebit. Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae litteraturae inspiciendae divinis quoque scripturis, ut antiquioribus, possint videri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen interpolarunt, probant sese aut omnia despexisse aut non omnibus credidisse (nam et alias veritatis simplicitas per scrupulositatem passivae fidei nutat), et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis. Invento enim solummodo deo non ut invenerunt exposuerunt, ut de qualitate eius et de natura, etiam de sede disceptent: Platonici quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem, positum vero extra mundum Stoici, intra mundum Platonici. Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt neque timere nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est metu in deum. Extant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos divinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis agatur, Numquam, inquit, ascendi. Item, an dei essent, Nescio, inquit, nisi ut sint expedire. Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, Nihil, renuntiavit. Socrates ipse deos istos quasi certus negabat. Idem Aesculapio gallinaceum secari quasi certus iubebat. Et ideo cum tam incerta et inconstans definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem potuit metum habere eius quem non liquido tenebat determinare? De mundo deo didicimus. Hunc enim physicum theologiae genus cogunt, quando ita deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam eos dividat. Unam vult speciem quae in promptu sit, ut Solem, Lunam, Astra; aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaraum. Aeque Arcesilaus trinam formam divinitatis ducit, Olympios, Astra, Titaneos, de Caelo et Terra: ex his, Saturno et Ope Neptunum, Iovem et Orcum, et ceteram successionem. Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios, qui de Caelo et Terra. Aegyptiorum plerique quattuor deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar vult esse naturam Zenon. Unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis. Atqui vanissime. Nam cum est, inquit, in nobis, ipsi sumus; cum exivit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.His ita expeditis videmus physicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. Quos quoniam in
mythico apud poëtas plenius suo loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos conversi forsan ostensuri sumus deos nullo modo videri posse qui de elementis nati dicuntur, ut iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse, cum qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; aeque demonstrantes elementa deos non esse ad illam agnatorum speciem praestruemus recte deos non esse defendi quorum parentes, id est elementa, dei non sunt. Scitum deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus eius praeministrans (nam quae condicio eius, eadem utique erit et elementorum et membrorum), aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institutus est, habendo initium habebit etiam finem. Ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem, non capit utique videri deus, carens substantia divinitatis id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos volunt, generationem, cum Stoici negent quicquam deo nasci? Item quomodo volunt quos de elementis natos ferunt deos haberi, cum deum negent nasci? Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem dei et nativitatem frustra vobis credi proposuit Varro, ut qui Varro indicaverat animalia esse caelum et astra. Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, non etiam illi cui adnectatur, id est corpori. Nemo autem negabit elementis corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certaque corpora ex illis decidere videamus. Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum condicio, mortalia, non utique immortalia. Et tamen unde animalia Varroni videntur elementa? Quoniam elementa moventur. Ac ne ex diverso proponatur, multa alia moveri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas ceteras, ultro praevenit dicens eo animalia credita, quod per semetipsa moverentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut incitatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra volvit et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se. Porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est quod, quia non videmus, non credimus esse. Immo eo altius investigandum est quod non videatur, ut quod videatur quale sit scire possimus. Alioquin si tantum ea quae comparent ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent? si autem videntur esse qui non sunt, cur non sint et qui non videntur? Motatorem dico caelestium rerum. Sint ergo et animalia, quia mobilia per se, etiam mobilia per se, quia non per alium, tamen ut ea non statim dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid vetat universa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? Et hoc alia sane vanitate Aegyptiis licet.Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos quod θέειν et σείεσθᾳι procurrere ac motari interpretatio est. Ergo iam vocabulum istud non est alicuius maiestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis eis dominatione formatum est. Sed cum etiam ille unus Deus quem colimus θεός cognominetur, nec tamen aut motus ullus aut cursus eius appareat, quia nec visibilis cuiquam sit, palam est ut vocabulum istud sit aliunde desumptum, propriumque, quia a se nativum, divinitatis inventum. Itaque semota interpretationis eius astutia verisimilius est non a cursu et motu θεούς dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεούς cognominaretis. Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεούς communiter appelletis. Itaque si aeque θεούς aeque immobiles, disceditur vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae a cursu et motu modulata rescinditur. Quod si nomen istud
proprium divinitatis, et simplex nec interpretatorium in illo deo, reprehensum in cetera quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis communione substantiae. Porro θεός ille iam hoc solo, quod non sit in promptu, vacat a comparatione eorum quae in promptu sunt et visui et sensui (sed sensui satis), quod est testimonii ad diversitatem occulti et manifesti renuntiatio. Si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam non vidisti quae vides congredi? Cum ergo non habes coniungere sensu neque ratione, quid vocabulo coniungis, ut coniungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, vel eum per illam tamquam mel per favos transisse dicit. Itaque materia et deus duo vocabula, duae res. Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae condicio vocabulum sequitur. Quodsi materia non est, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alienigena esse non possint? Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis ? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in incerta descendere. Rotunda mundo Platonica forma. Quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, cir- cino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. Sed Epicurus, qui dixerat, Quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbem maiorem Peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit coniecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? Merito ergo Milesius Thales dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: In terra, inquit, nihil perspiciebas, caelum tibi speculandum existimas? Itaque casus eius per figuram philosophos notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in vacuum suum studium habituros.