Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia. Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. At enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi verae divinitatis, quanto magis isti quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae quam etiam fama destituit? Quanti sunt qui norint visu vel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusarem Arabum, Belenum Noricum, vel quos Varro ponit: Casiniensium Deluentinum, Nar-

niensium Visidianum, Atinensium Numiternum, Asculanorum Anchariam, et quam perceperint Vulsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? Satis rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt feles, crocodilos et anguem suum. Parum est, si etiam hominem consacraverunt, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis colit et Afri iurant, de cuius statu quid conici potest apud nostras litteras, ut verisimile videatur, positum est. Nam Serapis iste quidam olim loseph dictus fuit, de genere sanctorum. Iunior inter ceteros fratres, sed excelsior ingenio ab isdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus serviebat in familia regis Aegyptiorum
Pharao. A regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem datur. Illic somnia quibusdam non perperam. interpretatus vim spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somniat terribilia quaedam. Illi detractus quod convocatus erat valuit exponere Ioseph, experimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boves septem opimissimos, diffluentes, totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque septem enectos subsequentium septem annorum inopiam praedicare. Suadet itaque de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore. Credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit. Hunc Serapidem ex suggestu, quo caput eius ornatum, vocaverunt; cuius suggestus modialis figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub
dextera eius dicaverunt, quod sub manu eius compressa cura Aegyptiorum. Et Phariam adiungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Pharao inter cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimonium ei dederat. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canina etiam servi ipsa.

Haec secundum tripertitam dispositionem Varronis divinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit iam videri satis responsum de physico genere, de poëtico, de gentili. Sed quoniam omnis substitutio non iam philosophorum nec poëtarum

nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auctoritatem sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani erroris latitudo, immo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritatem obumbravit. Sed et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos et electos. Tantam vanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant? Nisi si Attico stupori recipere voluerunt. Nam et Athenis ara est inscripta: IGNOTIS DEIS. Colit ergo quis quod ignorat? Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt, nec electos desiderare. In quo etiam inreligiosi deprehenduntur. Si enim dei ut bulbi seliguntur,
qui non seliguntur improbi pronuntiantur. Nos vero bifariam Romanorum deos recognoscimus communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et quos ipsi sunt commenti. Et numquid hi sunt publici et adventicii dicti? Hoc enim arae docent, adventiciorum ad fanum Carnae, publicorum in Palatio.
Quare cum communes dei quam in physico quam in mythico comprehendantur, actum est iam de istis. Speciebus de propriis dicere iam libet. De Romanis stupeamus tertium illud genus hostilium deorum, propterea quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis invenerit. Ceteros in duas species dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios modo alio conceptos. Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tanquam ob merita vitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse. Patrem diligentem Aenean crediderunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum. Quod telum quantum volgare, atque caninum, tanto ignobile volnus! Sed et proditor patriae Aeneas invenitur, tam Aeneas quam Antenor. Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subiciendus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate miti supplicantem hosti non comitata raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit. Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum adversus liberos et coniuges et omne pignus suum deierant.
Consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus sciens patitur et Iuno concedit. Filii si pietate parentum in caelo sedent, cur non potius Argivi iuvenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more iugales provexerunt? Cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusquam comparuit? Rursus forsitan solito more quasi desertor e proelio fugerit. Romulus aeque post mortem deus. Si quia urbem condidit? Cur non alii usque in feminas urbium auctores? Sane Romulus et fratrem interfecit et alienas virgines dolo rapuit. Ideo deus, ideo Quirinus est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. Quid Sterculus meruit ad divinitatem? Si agros stercoribus iuvando diligens fuit, plus fimi Augias conferebat. Si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari cum magis quam consecrari decebat. Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conversaretur quidem inter viros, aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior Bona Dea Penelopa, quae inter tot vilissimos amatores diversata obsessam castitatem
tenere protexit? Est et Sanctus propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum vobis contulisse.

Ad foediora festino. Non puduit auctores vestros de Larentina palam facere. Scortum haec meritorium fuit, sive dum Romuli nutrix et ideo lupa quia scortum, sive dum Herculis amica est, et iam mortui Herculis, id est iam dei. Nam ferunt aedituum eius solum forte in aede calculis ludentem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse vicisset, coenulam et scortulum ex stipibus Herculis sumeret, si vero Hercules, id est manus altera, eadem Herculi exhiberet. Vicit manus Herculis. Id quoque potuit duodecim titulis eius adscribi. Aedituus coenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit; coenat ignis, qui solvit ipsius Herculis corpus, et omnia ara consumpsit. Larentina in aede sola dormit et mulier de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur, somnio pati. Eam de aede progredientem mane primo quidam adulescens, tertius quod aiunt Hercules, concupiscit, ad se in-

vitat. Illa obsequitur, memor commodo fore id dictum sibi ab Hercule, utique impetrat, ut legitimo connubio commisceantur (non-enim impune licuit cum dei scorto rem habuisse); coniux heredem quoque scribit. Mox illa prope mortem populo Romano legavit quem per Herculem fuerat insecuta agrum satis amplum. Hinc quaesivit divinitatem et filiabus suis, quas et ipsas heredes instituere debuit divina Larentina. Romanorum numina dignitate eius aucta. Nempe sola de tot uxoribus Herculis cara, sola enim dives, longeque adeo felicior Cerere, quae mortuo placuit. Tot exemplis et nominibus apud vos quis non deus affirmari potuit? Quis denique Antinoo controversiam divinitatis agitavit? Quo decorior Ganymedes aut carior suo amatori? Patet apud vos mortuis caelum. Viam ab inferis ad astra subigitis. Passim scorta ascendunt, no multum putetis vos praestare regibus vestris.