Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus. Quanquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur; mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes quae moriuntur ut vivant, sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis autem quanto vanius traditum est hominis spiritum in cane vel mulo aut pavone rediturum? Item iudicium annuntiamus a deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum. Id vos Minoi et Rhadamantho adscribitis, iustiore interim Aristide recusato. Eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus
perpetuitatem transacturos. Apud vos quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alias condicio disponitur. Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execramini vestros, si nihil inter nos diversitas habet, si unum et eidem sumus? Quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et vani cum aequalibus. Pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum provocamus. Habetis et vos tertium genus etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. Illud aptius de viro et femina viris et feminis iunctum. Aut numquid ipso vos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam sumministrare. Sic figulus figulo, faber fabro invidet. Immo iam
desine simulata confessio! Rediit conscientia ad veritatem et ad constantiam veritatis. Nam omnia ista in nobis solis erunt et a nobis solis revincuntur quibus inlata sunt, agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et iudicium gubernat. Vestra denique sententia est, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. Naturae vitio satisfacitis, ut quae in vobis non refutetis, in aliis damnetis, aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios iactetis. Diverso opere occupati eritis: in extraneos casti, in vosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi. Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. Auferte stipulam de oculo vestro, aut trabem de oculo vestro, ut stipulam de alieno extrahatis. Emendate vosmetipsos prius, ut Christianos puniatis. Nisi quod emendaveritis, non punietis, immo eritis Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. Discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis: recognoscite quid in vobis non accusetis, et accusabitis. Patet iam hinc vobis, quantum aperire potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio et veritatis recognitio. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis. Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse veritatem, cur quod amatis et odistis non noveritis?Nunc de deis vestris, miserandae nationes, congredi vobiscum defensio nostra desiderat, provocans ipsam conscientiam vestram ad censendum, an vere dei, ut vultis, an falso, ut scire non vultis. Haec enim materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris vacet, quo magis rei sitis. Patent oculi, nec vident; hiant aures, nec audiunt; cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit. Denique si tantam perversitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos novimus, iam hinc excidere fidem verae divinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum divinum videri iure possit. Sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem voluntarii erroris. Ingenti manu veritas obsidetur, et ipsa de sua virtute secura est! Quidni? quemcumque vult, de ipsis adversariis socios protectoresque sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit. Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium, adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem, adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverint. Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae g(??)re cepistis, gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes vos auctoritas literarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus idoneum se nobis scopum exposuit. Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut
poëtas. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poëtas volutetur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt. Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poëtae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam veritas collocanda? In coniecturis? Sed incerta conceptio est. In fabulis? Sed foeda relatio est. In adoptionibus? Sed passiva et municipalis adoptatio est. Denique apud philosophos incerta, quia varia, apud poëtas omnia indigna, quia turpia, apud populos passiva omnia, quia voluntaria. Porro divinitas, si veram retractes, ea definitione est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passivis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. Ceterum quem deum credam? Quem suspicio aestimavit? Quem historia iactavit? Quem civitas voluit? Dignius multo neminem credam quam dubitandum, aut pudendum, aut adoptivum.