Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim tale in vobis detinebo? Verum iam laudate consilium incesti verecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut veram noctem contaminaremus, quod etiam luminibus terrenis parcendum existimavimus, quod nostram quoque conscientiam ludi-
mus; quodcunque enim facimus, si volumus, suspicamur. Ceterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quoque felicius proveniant, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere vivunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem, cum primum scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. Tragoedus consternatus retracta persona, Numquid, ait, domini, displicui vobis? Responderunt Macedones: Immo tu quidem pulchre, at scriptor vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit: atque exinde alter ad alterum, Ἤλαυνε, dicebat, εἰς τὴν ματέρα. Sed una vel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus oceanum. Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis quae omne hominum genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto. Si qua ab humana condicione privata quaedam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. Respicite igitur luxuriam inter errores ut ventos fluctuantem, si desunt populi quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera erroris. Inprimis cum infantes vestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliviscimini quanta materia incesti sumministratur, quanta occasio casibus aperitur? Plane ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu eiusmodi eventum a libidine temperatis quocunque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. Quotcunque adulteria, quotcunque stupra, quotcunque publicatae libidinis errores, sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedra erupit, Fusciano praefecto Urbi iudicata. Puer nobili genere natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit. Qui eum nutrierat Graeculus, vel a limine Graeculo more captaverat intrans. Inde mutatus Asiae aetate Romam in venalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut suerat, adulescentem dominus in agrum et vincula legat. Illic iam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia perisset, ille, se quoque a pueritia perisse; ceterum eodem eventu, Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. Igitur dei voluntate, ut tanta saeculo macula exprobraretur, spiritus de die concutit, tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. Dominos, immo iam parentes tantum, prolatae inquisitionis diligentia impellit. Investigatur venaliciarius, infeliciter invenitur. Revelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicae eruptionis eiusmodi scelerum delitiscentium in vobis. Nihil semel evenit in rebus humanis. Semel plane erui potest de sacramentis nostrae religionis, opinor. Intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.De obstinationibus vero vel praesumptionibus, si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt.
Prima obstinatio est quae secunda a dei religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque genios deierando. Hostes populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana gens viderit in quibus indomitae et extraneae nationes. Vos tamen de nostris adversus nostros conspiratis. Agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem. Nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in provinciis affectata maiestas. Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant, adhuc Galliae Rhodano suo non lavant. Sed omitto vesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt. Vanitatis sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculae gentis inreverentiam recognoscam, et festivos libellos quos statuae sciunt, et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta quae circi sonant. Si non armis, saltim lingua semper rebelles estis. Sed aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris; dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos quidem vestros ex fide deieretis. Sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, quod vulgo aiunt, sannam facimus. Immo qui deum Caesarem dicitis, etderidetis, dicendo quod non est, et maledicitis, quia non vult esse quod dicitis. Mavult enim vivere quam deus fieri.Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo recusemus. At enim haec omnia apud priores maioresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a virtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! Piget prosequi. Crucis vero novitatem numerosae, abstrusae, Regulus vester libenter dedicavit; regina Aegypti bestiis suis usa est, ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem
docuerat invadere ipsa Dido. Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, n(??) cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum eradicatae confessionis ministerium. Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis. Contenti estote detrahere etiam laude parentum ad praesens, ne nobis locum detis de his. Forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora. At nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos. Esto, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis. Respondete igitur ad singulas species. Non eadem voce exempla deposco. Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lanistas auctoratis, metu mortis nomen militiae datis. Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit. Si flagris mulier insultavit, hoc quoque proxume inter venatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.