Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos precationem, vel die solis laetitiam curare. Quid? vos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra vibratis? Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipso priorem praelegistis, quo die lavacrum subtrahatis aut in vesperam differatis, aut otium et prandium curetis. Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones. Iudaei enim festi sabbata et coena pura et Iudaici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae
utique aliena sunt a diis vestris. Quare, ut ab excessu revertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus.Nova iam de deo nostro fama suggessit, nec adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie toto iam corpore decutiendus incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: ONCOETES. Is erat auribus canteriorum et in toga, cum libro, altero pede ungulato. Et credidit vulgus infami ludaeo. Quod enim aliud genus seminari est infamiae nostrae? Itaque in tota civitate Onocoëtes praedicatur. Sed et hoc tamquam hesternum et auctoritate temperis destitutum et qualitate auctoris infirmum libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. Sunt penes vos et canino capite, et leonino, et de bove et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae vel anguini, et alites planta, fronte et tergo. Quid
itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoëtae penes vos deprehenduntur.Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii vel sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. Nos infanticidio litamus sive initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegistis, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare. Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, tamen non aliter vos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aetatis tabellis eluduntur. Sed nec eo distat, si vos non ritu sacri neque deo cos
necatis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis erogatis, aut longiore in aquis morte summergitis. At et si quo genere dissimilius penes vos fit, eo adicite, quod vestra pignora extinguitis, et supplebitur, immo superacervabitur in vobis quicquid ab alia ratione defecerit. Sed de ea impietatis hostia dicimur coenare. Dum ita quoque in vobis recognoscitur ubi opportunius positum est, non multo secernimur a vestra voracitate. Si illa impudica est, nostra vero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat. Quanquam quid minus, immo quid non amplius facitis? Parum scilicet humanis visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis? parum infante vescimini, quia infantem totum praecocum perhauritis?