Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Effundite iam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. Nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis. Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud. Ecce enim per omnia vitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in vobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas novis de die consultis constitutisque obruistis. De reliqua vero conversationis humanae dispositione palam subiacet, quanta a maioribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. Exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem maiorum vestra auctoritas deiecit. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates, et nihilominus recusatis. Qua perversitate tanta vana maiorum apud vos permanere, probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? Sed et ipsum quod videmini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos
nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam. Nisi quod perinde nos etiam contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur. Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. Quo magis oneramini credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacescentes. Licet etiam hinc recognoscere inprimis: cum alii alios deos colitis, eos, quos non colitis, utique contemnitis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur. Qui de pluribus suscipit aliquem, eum, quem non suscipit, despexit. Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. Iam ergo tunc primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent. At enim illi sapientissimi ac prudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello vovisset, prius dedicasset quam senatus probasset; ut contigit M. Aemilio, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiissimum, immo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae locare honorem divinitatis, ut deus non sit nisi cui esse permiserit senatus. Saepe censores inconsulto populo adsolaverunt. Certe Liberum Patrem cum sacris suis consules senatus auctoritate non urbe solummodo, verum tota Italia eliminaverunt. Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per vim popularium restructas. Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Ianuariis, cum vix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum vulgi, et aras institui prohibuit. Habetis igitur in maioribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si vos saltem integri in honoribus vestris rei essetis laesae religionis, sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis profectum. Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Privatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate. Essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora quod modica. Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum querellae iuvantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis. Iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis, omni quinquennio inter vectigalia vestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur, conducitur, ut forum, sub eadem voce praeconis, eadem exactione quaestoris. Sedenim agri tributo onusti vilieres, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captivitatis notae poenae): dei vero, qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat. Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis. Venditis totam divinitatem. Non licet eam gratis coli. Plus denique publicanis refigitur quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam quemcumque habetis depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis deis templa, aeque mortuis templa; extruitis aras deis, aeque mortuis aras; eisdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et in Vulcano faber ferri consecratur. Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis quas et deis caeditis eosdemque odores excrematis. Quis istam contumeliam excuset, quae utut mortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt sacrique apparatus, et tensae et currus et solisternia et lectisternia, laetitiae et ludi. Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, si datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo non peieraret contemplator hominis in caelum recepti, nisi contemneret quos deieraret quam ipse quam ei qui ei peierare permittunt. Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit periurii vindices. Quanquam periurii apud vos quotusquisque purus est? Immo iam per deos deierandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem. Sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiae securitate vel naturali sublimitate animi. Derisus vero quanto lascivior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum. Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris supervacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi quoque abiecturi fuissetis. Omitto quae vulgi aut sacrilegae gulae videbuntur maiorum prope religionem convenire: atquin doctissimi, gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina preficere credunt, et inreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, quam ut eo turpius aut vana aut falsa de deis inferat. Ab ipso exordiar studio vestro eius unde somniat omnis nequior, cui quantum honorem adiudicatis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. Adhuc meminimus Homeri. Ille, opinor, est qui divinam maiestatem humana condicione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria composuit, Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Iovem paene perpessum a caelitum plebe traducit, aut lacrimas eius super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut vera prodendo aut falsa fingendo? Et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur? Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit. Denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum iurat. Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit Athenienses damnationis, ut criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod nunc reprobatur in nobis. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioves, seu Iuppiteres dicendum est, sine capitibus inducit. Cetera lasciviae ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates, utrum mimos an deos vestros in strophis et iocis rideatis; sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae omnem foeditatem designant deorum. Constuprantur coram vobis maiestates in corpore inpuro. Famosum et diminutum caput imago cuiuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia modulari. Plane religiosiores estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis deis nocentes puniuntur. Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus cremabatur, Herculem induerat. Risimus et meridiani ludi de deis lusum, quod Ditis Pater, Iovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quod Mercurius, in calvitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemve simulantia e cauterio probat. Singula ista quaeque adhuc investigare quis possit, si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis fastigium adsolant? De contemptu utique censentur quam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum qui ita suscipiunt. Quare nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de nobis querantur Contemptis ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet vobis in eos quos esse voluistis. Nos vero in totum aversamur.Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam ut quidam somniastis caput asininum esse deum nostrum, hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Iudaeos refert in expeditione vastis in locis aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli. Inde opinor praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. Ubi ergo is deus fuerit? Utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum. Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur
deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.Sed et qui nos erucis antistites affirmat, consacraneus erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia colitis penes vos cum effigie. Quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum sua propria. Viderint nunc lineamenta, dum una sit qualitas; viderit forma, dum ipsum sit dei corpus. Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis et quidem maius est omne robur quod derecta statione defigitur. Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecraverunt. Enimvero de reliquo integra est religio vobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem istam deis vestris de isto patibulo provenisse. Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacunque
alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant necesse est. Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est Quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod humerorum obliquatio excedit. si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. Huic igitur exordio et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, vel aes, vel quodcumque placuit deum fieri, transmigratura. A cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit: nempe de olivae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem sui generis. Eam si transferas, vel de brachiis eius in aliam subole utaris, cui deputabitur quod de traduce provenit? Non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum, transmissus per secundum. Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo convenitur in genere. Si igitur in genere deorum crucem originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur. At manifesta iam. Victorias ut numina, et quidem augustiora quanto laetiora, veneramini. Constructionem quibus mediis extollant, cruces erunt, intestina quodammodo tropaeum. Itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa deierat, signa ipsi Iovi praefert. Sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. Sic etiam in cantabris atque vexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, sipbara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.