Ad Nationes Libri Duo
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Unde ergo, inquitis, tantum de vobis famae licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? Quis, oro, sponsor aut illis tune aut exinde vobis de fide? Fama est. Nonne haec est, Fama malum, quo non aliud velocius ullum? Cur malum, si vera semper sit? Non mendacio, plurimumque ne tum quidem, cum vera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa veris intexat adiciens, detrahens, varietate confundens. Quid? quod ea condicio illi, ut nonnisi quod mentitur perseveret. Tamdiu enim vivit quamdiu non probat quicquam; siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, (??)ec quisquam dicit verbi gratia: Hoc Romae aiunt factum, aut: Fama est illum provinciam sortitum, sed: Ille provinciam sortitus est, et; Hoc factum est Romae. Nemo famam nominat nisi incertus, quia nemo sit fama sed conscientia certus; nemo famae credit nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. Fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum originum vitium rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. Sed bene, quod omnia tempus revelat, testibus sententiis et proverbiis vestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. Videte, qualem prodigiam
adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit usque adhuc probare non potuit. Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius inluxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani, si non hostis publicus, nos publice hostes; quales simus damnator ipse demonstravit, utique aemula sibi puniens. Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris. Igitur aetati nostrae nondum anni ccl. Tot iniqui interea, tot cruces divinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. Quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem oportuni estis; facilius denique falso malo quam vero bono creditur. Si quem tamen apud vos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in vulgus, et ita in totum orbem dari. Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur. Quanto magis talium quae prodita non vitarent interim animadversione praesentanea supplicium? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Oro vos, extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria omnem arbitrum extraneum caveant, nisi inlicita minus spernunt? Atquin extraneis tam ignorare quam confingere magis competit. Domesticorum curiositas furata est per rimulas et cavernas. Quid? cum domestici eas. vobis prodent res? Omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit? Non potuerit continere quod horruit mens, quod expavit oculus. Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestiit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. Tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est, atque exinde famae commendatum. Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est quod semper admittitur; nisi desivimus iam talia factitare. Atquin et idem vocamur, et in isdem deputamur, et de die redundamus; quod plures, hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente materia: proficiente multitudine reorum quid ita non proficit multitudo nuntiatorum? Quod sciam, et conversatio notior facta est, scitis et dies conventuum nostrorum, itaque et obsidemur et opprimimur et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. Quis unquam tamen semeso cadaveri supervenit? quis in cruentato pane vestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognovit? Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? Possumus et omnino non extrahi. Quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine ipso aut vendit aut redimit? Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celantur? Sine dubio enim initiari volentibus mos est prius ad magistrum sacrorum vel patrem adire. Tum ille dicet: Infans tibi, qui ad hoc vadetur, necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur; praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes: sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? Opinor, legitimus Christianus esse non poteris. Haec, oro vos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? Diversum opus non est scire illos. Prius fallaciae negotium perpetratur: ignaris et dapes et nuptiae subiciuntur; nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierant. Tamen postea cognoscant necesse est, vel aliis quos inducunt praeministranda. Ceterum quam vanum est profanes scire quod nesciat sacerdos? Tacent igitur et accepto ferunt, et nihil tragoediae Thyestae vel Oedipodis erumpunt, et non protrabunt ad populum. Fidei de ministris et magistris et de ipsis potiores morsus iam doctis nihil rapiunt. Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque causam mertuorum resurrectio praedicatur. Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? Veni, si quis es, demerge ferrum in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem animam antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbe, dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. Haec cum expunxeris, vives in aevum. Cupio respondeas, si tanti facis aeternitatem? Immo idcirco nec credis, etiam si credideris, nego te velle, etiam si velles, nego te posse. Cur autem alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? Inpunitatem, aeternitatem quanto constare vultis? An hae nobis omni modo redimendae videntur? an alii ordines dentium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incesti libidinem nervi? Non opinor. Satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni.Plane, tertium genus dicimur. Cynopaene aliqui vel Sciapodes? vel aliqui de subterraneo Antipodes? Si qua istic apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putavit sibi de ingenio exploratum esse de primogenitis. Dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquellam, sed suo promentes eam primam nationem designarent cuius sonum natura dictasset. Prima vox BEKKOS renuntiata est; interpretatio eius panis apud
Phrygas nomen est; Phryges primi genus exinde habentur. Sed unum hoc erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus. An omnino credibile sit, tali membro desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus periculose vulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquandiu cessantibus alimentis, vitam nutrici illi perdurasse? Age nunc, perseveraverit Philomelae medicamentis suam vitam, quam et ipsam prudentiores non linguae caede, sed ex pudoris rubore mutam interpretantur. Si ergo vixit, potuit effutire aliquid obtusum. Et exarticulatum sonum tinnitumque sine modultu labellorum, ex panso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. Id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli, in inventum alicuius interpretationis impegerint. Sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani. Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana. Itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana. Ridicula dementia novissimos dicitis et tertios nominatis. Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione, ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Ubi autem Graeci? vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitavit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, privatae curiosaeque religionis? Porro si tam monstrosi qui tertii loci, quales habendi qui primo et secundo antecedunt?Sed quid ego mirer vana vestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris? Sane, quia non miror, enumerem necesse est, ut vos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae vel iniuriae nos causas esse vultis. Si Tiberis redundaverit, si Nilus non redundavit, si caelum stetit, si terra movit, si Libitina vastavit, si famis afflixit, statim omnium vox: Christianorum meritum! Quasi modicum habeant aut aliud metuere qui deum verum. Opinor, ut contemptores deorum vestrorum haec iacula eorum provocamus. Ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti: quantae clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? quanta bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum saeculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res
Romana tot historias laborum suorum subministravit? Ubi tunc Christiani, cum Hiera, Anaphe et Delos et Rhodos et Cea insulae multis cum milibus hominum pessum ierunt, vel quam Plato memorat maiorem Asia aut Africa in Atlantico mari mersam? cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis? cum terrae motu mare Corinthium ereptum est? cum totum orbem cataclysmus abolevit? Ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei vestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant in quibus nati, morati, sepulti sunt, etiam quae condiderunt? Non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi postuma cladis illius. Si relegere et revolvere non curatis testimonia temporum, aliter vobis renuntiata, inprimis ne deos vestros iniustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laedunt, tunc nec vosmetipsos errare probatis, si deos traditis qui vos a meritis profanorum non discernunt? Quodsi, ut unus atque alius vanissimus ait, idcirco vobis quoque irascuntur, quoniam de nostra eradicatione neglegitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur vobis in animadversione cessantibus, si ex se quid possent. Quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini ulcisci. Si ab alio aliud, a maiore defenditur. Pudeat igitur deos ab homine defendi.