Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

si quis uitulum subripuerit, quinque restituet: si ouem subripuerit, quadrupli poena erit: si uiua penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet. nocturnum furem occidi licet , diurnum non licet. si cuius pecora alterius sata depauerint, dominus pecoris euersa restituet. si depositum perierit, is, penes quem depositum fuit, iurabit nihil se dolo egisse. fur inuentus duplum dabit. commendatum pecus a bestia interceptum non restituetur.

si quis uirginem nondum desponsatam corruperit, dotabit puellam et ita eam uxorem accipiet: si pater puellae nuptias recusauerit, dotem raptor dabit. si quis se pecudi miscuerit, morti dabitur.

sacrificans idolis pereat. uiduam et orphanum non premendos : pauperem debitorem non perurguendum, nec usuram poscendam: Testimentum pauperis pro pignore non accipiendum. principem populi non increpandum. primogenita omnia Deo offerenda. carnem a fera captam non edendam. coitiones in testimonium falsum aut in quamcunque malitiam non esse faciendas. [inimici pecus errans non praeteribis, sed reduces. si animal inimici succubuisse oneri inueneris, erigere debebis.

innocentem et iustum non occides. non iustificabis impium pro muneribus.] munera non accipienda aduenam benigne habendum. sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum fructus septimi anni non metendos, sed pauperibus et egenis relinquendos.

Haec fere Moyses ad populum verba dei retulit altariumque ex duodecim lapidibus sub monte constituit.