Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
His a Deo dictis, cum tubae circwnstreperent, lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit, uerba Dei non sustinens: poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum loqueretur Deus atque ita audita ad populum referret.
edicta autem Dei ad Moysen istius modi sunt: Hebraeus puer pecunia emptus sex annis seruiet, post haec liber erit: sponte autem permanenti in seruitute auris forabitur. qui hominem occiderit, capite poenas luet: qui imprudens, rite exui erit. qui patrem matremne pulsauerit conuiciumue eis dixerit, capitali supplicio afficitor.
si quis Hebraeum subreptum uendiderit, morti dabitur. si quis seruum proprium seruamue percusserit exque eo ictu obierit, reus in iudicio fiet. si quis partum non deformatum mulieri excusserit... neci dabitur. si quis seruo oculum aut dentem extorserit, seruus uindicta liberabitur.
taurus si hominem occiderit, lapidabitur: si dominus sciens bestiae uitium non consuluerit, et ipse lapidabitur, aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. si seruum taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur.
si quis defossum lacum non cooperuerit pecusque ui lacum : [*]( 2 Eiod. 20. 14 Exod. 21. ) [*]( 4 Dei alieni b 5 silmes P 7 non occides om. P 13 Dominus b 16 qui prudens hominem Sigonius 18 conuiciumque Pb, em. de Prato II afficitur P 20 isque malebat Vonck II in om. b 21 excusserit] Exod. 31,22: \'Εάv ih μάχωvται dvo ἄvδρες παι πατάξωσι γυναϊxα ξv γαστρϊ tyouoav, xal έξέλϑη τό παιδlov aύτης έξειxονισμένον , έπιζήμιον ζημιω- ϑὴσεται\' xaaort av έπιβάλη o άνηρ τη̃ς γυναιxóς, δώσει pera áξιώματος. έάν δέ ξξειxονισμένον 9, δώσει Ψυχὴν avrl Ψυχη̃ς. Suppleuit de Prato secundum Drusium: si quis partum non deformatum mulieri excusserit, [multam pendet; si deformatum] neci dabitur. 26 dragmis P, em. Dru- siw ex LXX Exod. 21, 32 ) [*]( 2* )