Chronica
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ac rursum montem in quo Deus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nabad [*](18 Exod. 23. 27 Exod. 24).
quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca rituque sacrificandi edoctus uerbis Dei est : quae ego, quia prolixa admodum uidebantur, inserenda huic tam praeciso operi non putaui.
sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato eius reditu Aaron compulit simulacra facere. tunc ex metallis conflatis uituli caput extitit.
cui cum populus, Dei immemor, hostias obtulisset uinoque se et uentri dedisset, Deus spectans haec iusto dolore improbum populum nisi a Moyse exoratus delesset.
sed regressus Moyses , cum duas ex lapide tabulas manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit, indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur. multis tamen increpitos Leuitas ad se gregauit eisdemque praecepit , ut districtis gladiis populum caederent. quo impetu xx tria milia uirorum perempta traduntur, tum Moyses tabernaculum extra castra constituit :