de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos con-

p.78
servatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad se- nectutem inlaesum perferret formae decus ? Cogita animi mille labes ; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt ; aut sera eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque pro- cubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.