de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Adice incendia, ruinas, naufragia lacerationesque medicorum ossa vivis legentium et totas in viscera manus demittentium et non simplici cum dolore pudenda curantium ; post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum ; non me hercules quis- quam illam accepisset, nisi daretur inscientibus. Ita- que si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, brevi aetate defunctos cito in integrum restitui.