de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Querens, Marcia, non tam diu filium tuum vixisse quam potuisset ? Unde enim scis an diutius illi expedient vivere ? an illi hac morte consultum sit ? Quemquam invenire hodie potes, cuius res tam bene positae sunt fundataeque, ut nihil illi procedent! tempore timendum sit ? Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.