de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est itaque quod sic te oneres : " Potuit diutius vivere." Non est interrupta eius vita nec umquam se annis casus intericit. Solvitur quod cuique pro- missum est ; eunt via sua fata nec adiciunt quicquam

p.76
nec ex promisso semel demunt. Frustra vota ac studia sunt ; habebit quisque quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum lucem vidit, iter mortis ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni vitae de- trahebantur. In hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam ver- gere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas ferat. Agunt opus suum fata ; nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitae nomine latet ; infantiam in se pueritia convertit, pueritiam pubertas, iuvenem senex abstulit. In- crementa ipsa, si bene computes, damna sunt.