de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Securae et quietae mentis est in omnes vitae suae partes discurrere ; occupatorum animi, velut sub iugo sint, flectere se ac respicere non possunt. Abit igitur vita eorum in profundum ; et ut nihil prodest, licet quantumlibet ingeras, si non subest quod excipiat ac servet, sic, nihil refert quantum temporis detur, si non est ubi subsidat, per quassos foratosque animos transmittitur.

Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, ut quibusdam nullum videatur ; in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur; ante desinit esse quam venit, nec magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam in eodem vestigio manet. Solum igitur ad occupatos praesens pertinet tempus, quod tam breve est, ut arripi non possit, et id ipsum illis districtis in multa subducitur.

Denique vis scire quam non diu vivant ? Vide quam cupiant diu vivere. Decrepiti senes paucorum annorum accessionem votis mendicant; minores natu se ipsos esse fingunt ; mendacio sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt quam si una fata decipiant.

p.320
Iam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum paventes moriuntur, non tamquam exeant de vita, sed tamquam extrahantur. Stultos se fuisse, qui non vixerint, clamitant et, si modo evaserint ex illa valitudine, in otio victuros ; tunc quam frustra paraverint, quibus non fruerentur* [*](2) quam in cassum omnis ceciderit labor, cogitant. At quibus vita procul ab omni negotio agitur, quidni spatiosa sit ? Nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil supervacuum est ; tota, ut ita dicam, in reditu est. Quantulacumque itaque abunde sufficit, et ideo, quandoque ultimus dies venerit, non cunctabitur sapiens ire ad mortem certo gradu.