de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quaeris fortasse, quos occupatos vocem ? Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica immissi demum canes eiciunt, quos aut in sua vides turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis e vocant, ut alienis foribus inlidant, aut [*]( aut added by Madvig.) hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo exercet. Quorundam otium occupatum est;
in villa aut in lecto suo, in media solitudine, quamvis ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt ; quorum non otiosa vita dicenda, est, sed desidiosa occupatio.
Quid? illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ? Quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam virum tonderet ! Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt! Quis est istorum qui non malit rem publicam turbari quam comam suam [*]( suam Muretus transfers from a place after publicam.) ? Qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ? Qui non comptior esse malit quam honestior ? Hos tu otiosos vocas inter pectinem speculumque occupatos ?