de Brevitate Vitae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

In tria tempora vita dividitur: quod fuit, quod est, quod futurum est. Ex iis quod agimus breve est, quod acturi sumus dubium, quod egimus certum. Hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest. Hoc amittunt occupati ; nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.

Inviti itaque ad tempora male exacta animum re- vocant nec audent ea retemptare, quorum vitia, etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio surripiebantur, retractando patescunt. Nemo, nisi quoi [*]( quoi Gruter: quo A.) omnia acta sunt sub censura sua, quae num- quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;

ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat. Atqui haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis humanos casus supergressa, extra regnum fortunae

p.318
subducta, quam non inopia, non metus, non morborum incursus exagitet ; haec nec turbari nec eripi potest : perpetua eius et intrepida possessio est. Singuli tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt ; at praeteriti temporis omnes, cum iusseritis, aderunt, ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur, quod facere occupatis non vacat.