de Brevitate Vitae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Num dubium est ergo, quin optima quaeque prima dies fugiat mortalibus miseris, id est occupatis ? Quorum puerilis adhuc animos senectus opprimit, ad quam imparati inermesque perveniunt, nihil enim provisum est ; subito in illam necopinantes inciderunt, accedere eam cotidie non sentiebant.
Quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter facientis decipit et pervenisse ante sentiunt quam adpropinquasse, sic hoc iter vitae adsiduum et citatissimum, quod vigilantes dormientesque eodem gradu facimus, occupatis non apparet nisi in fine.
Quod proposui si in partes velim et argumenta diducere, multa mihi occurrent, per quae probem brevissimam esse occupatorum vitam. Solebat dicere