Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ac sio fit ut soluantur. omnia et euanescant et intereant, neque ullum quis uiliorem habeat quam se ipsum neque ullum inferiorem quam deum. si enim ullum est tempus, quo ab aliquo possit deus adfinibus aut propinquis iure postponi, nullum est, quo possit iure praeponi: sin autem, quod uerum est, nullum est omnino tempus, quo non debeat anteponi, nullum est omnino tempus, quo possit iure postponi. nullum utique, et ideo ne in extremis quidem, quia etiam iustum hominem propheta in die, qua errauerit, dicit esse periturum.
itaque si omnis error errantis perditione multatur et his quoque erroribus uita hominum periclitatur, quibus usitate atque communiter innocentia humana polluitur, quid futurum existimamus, ubi in deum ipsum detestabili infidelitate peccatur? si enim, inquit apostolus, omnis inoboedientia iustam accipit mercedis retributionem quo modo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? nullus autem salutem ueram plus neglegit, quam qui deo aliquid anteponit. cum enim salus nostra munus ac misericordia dei sit, quae ei ratio consequendae salutis est, qui deum ipsum despicit, in cuius misericordia salus nostra consistit?