Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
aut cum iudex et uiuorum sit deus et mortuorum, quae ei spes in dei iudicio esse poterit, qui eum etiam moriens iudicio suo spreuerit, a quo est statim mortuus iudicandus? et ideo, ut scriptura diuina ait, in quo iudicio iudicat, in eo iudicabitur de eo, hoc est: quo iudicio iudicat de deo, eo ipse iudicabitur a deo, neque iniquum putare poterit, si eum cunctis in futuro dominus postposuerit, qui in praesenti deum cunctis ipse postponit, nec queri, si eum [*]( 9 Ezech. III 20 14 Hebr. 2, 2 24 Mattb. 7 ) [*]( 1 euanescant ex -scat corr. m. 1 A et intereant cum b scripsimus: intereant AB intereantque cum p Halmiua 4 affinibus ex adf. corr. m. 2 AB 5 nullum-praeponi A in marg. habet m. 2 6 omni s. scr. no m. 2 A 9 profeta A 14 omni s. scr. 8 m. 2 B inobydientia B et s. y scr. e m. 2 A (stc) 16 effngiemas ex -amus corr. m. 2 B 18 cũ ex cur corr. m. 2 B \'20 dispicit A desp. ex disp. corr. m. 2 B 24 scribtura A ait diuina B 28 quaeri AB sed B corr. m. rec. queri potest et sic ed. Baluzius_ )
III. Sed dicit aliquis non se hoc animo ista facere, quo aut contemnat deum aut uilem putet, sed quo uel amet eos, quos heredes instituit, uel honoret. adquiescamus hoc ita esse : omnibus ferme etiam aliis flagitiosissimis et criminosissimis reis excusatio ista suppetit. nam dicere et fornicatoribus licet non se hoc animo fornicari, quo deum spernant, quia calore corporis atque infirmitate uincantur. et homicidae id adfirmare . possunt, non se contemptu dei humanum sanguinem fundere: uel odio enim se uel cupiditati tantum scelera praestare.