Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quid est, quaeso, sapientia Christiani? quid nisi timor et amor Christi? initium enim, inquit, sapientiae timor domini: et alibi perfecta, inquit, dilectio foras mittit timorem. ergo ut uidemus, initium sapientiae est in timore Christi perfectio in amore. itaque si sapientia Christiani timor est atque amor domini, ita demum uere sapientes sumus, si deum semper ac super omnia diligamus, et hoc cum omni tempore tum praecipue in exitu nostro, quia sapientia in exitu canitur.

II. Si ergo sapientia per hoc maxime in exitu canitur, si deus super omnia diligatur, quae igitur insania est, ut dicat aliquis Christum carnali propinquitati praeponi ab incolumibus oportere, a morientibus non debere? cur enim eum praeferant incolumes, si non debent praeferre morientes? aut si potest quispiam religiose agnatos atque adfines suos Christo in morte praeponere, cur non religiose etiam ante praeponat? aut si est ulla hora in uita ultima, qua quis plus alios diligere debeat quam se ipsum aut deum, cur non et in uita anteriore [*]( 10 Peal. 110, 10 12 I Ioh. 4, 18 ) [*]( magis facere eum uel in exitu suo conuenit, ut quod uita anteriore non reddidit, saltem in extremitate persoluat: et qui ex hoc rens est, quod ante neglexit, uel per hoc excusari aliquatenus domino suo possit, quod praeteritam inhumanitatem ultima saltem deuotione compenset. sed ad superiora redeamus. sapientia, inquit sermo diuinus, in exitu canitur hoc additamento carent AB 1 iuuentate A: iuuentute BHabnius 5 in exitu s. Z. m. 1 uel 2 add. A 7 tum ex dum corr. m. 2 B 18 Sic ex Si corr. m. 2 B 24 praeponebat B 26 aut (sic) deum AB: et cum edd. Hal. mius nil adnotans aut in uita B )

304
plus diligat?