Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
et illi itaque secuturi uocantem deum prius uendunt omnia quam sequantur. diuitias enim onerum atque inpedimentorum loco esse ducentes expeditos se non putant ad sequendum, nisi omnia prius carnalium sarcinarum inpedimenta proiecerint, simul ut more hominum commigrantium prius ad locum habitaculi destinati res suas transferant quam se ipsos, scilicet ut, cum ea quae ad se pertinent uniuersa transtulerint, tunc ipsi in plenam ac refertam bonis inmortalibus domum, praemissa rerum facultate, , commigrent, securi absque dubio nihil sibi postea defuturum, qui exituri de habitaculo uili et contemptibili ac iam iamque ruituro nihil illic de suo penitus reliquerint quod periret. haec ergo sanctorum spes haec fiducia est:
sic sibi opulenta rerum transmissione prospiciunt, ut aeternis inmortalium facultatum copiis perfruantur. ceterum tu, quicumque ille es [*]( 16 Matth. 19, 21 ) [*]( , 1 quis ex qui corr. m. 2 B 8 ignoscant 8. a scr. u m. 2 Å 10 aput Å 13 conuersationis B 19 honerum A et h punet. B 20 prius omnia B 28 relinquerint ex -rit corr. m. » Å. 29 fidutia B )