Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed si qui uult ex peocatoribus scire . quam grauiter censenda a deo sint magna crimina, discat qualiter in semet ipsis puniant sancti etiam leuia peccata, conscii scilicet iam ex ipsius dei dictis futuri examinis ac per domini sui uerba etiam iudicia rimantes et ideo semper in dei opere semper in conpunctione semper in cruce positi. beati qui cum omnium misereantur, sibi numquam penitus ignoscant, in nullo sibi parcentes sed totos se admodum deo inpendentes et ideo in futuro iudicio digni praemio, quia hic apud se iugiter in reatu.
nam de misericordia eorum ac largitate quid dicam, quae uirtus apud eos quasi uirtutum omnium initiatrix? plerique enim eorum haec habent quasi exordia et quasi incunabula conuersionis suae, ut priusquam limen sanctae professionis introeunt, de propriis sibi facultatibus nil relinquant secundum illud scilicet domini nostri dictum, quo ait: uende omnia bona tua et da pauperibus, et ueni, sequere me.