Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

et ideo tu nequaquam a deo quasi reddendum sperare poteris, quod deo utique non credens reddere tibi deum ipse nolueris. unde conpleatur dictum in te diuinum: quia reliquisti aliis uel alienis diuitias tuas, sepulchrum tuum erit domus tua in aeternum. et illud, quod saluator ad similem tui loquitur: quia tepidus es et neque feruens neque frigidus, incipiam te uomere ex ore meo. et illud dicis diues sum et diuitias habeo et nullius egeo\' et nescis quia tu es miser et pauper et caecus et nudus?

nemo itaque sibi in testamento suo hominem deo praeferens de uitae ac professionis praerogatiua aliquid blandiatur. poenalis est homini ac perniciosa securitas, praesumptae spes sarcinae sunt reatus, usurpata absolutio damnationem parat. quicumque sibi se excusat accusat deo secundum illud: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. nemini itaque facilis sua causa sit: nullus difficilius euadit, quam qui se euasurum esse praesumpserit.