Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
Christus tibi et fidelissimam cautionem et fideiussores optimos dedit, cautionem scilicet in euangelio fideiussores apostolos suos, et si id parum est, patriarchas prophetas martyres suos totam denique diuinarum seriem litterarum: et non credis ei nec fidem commodas ? quem, rogo, tam prodigum inter homines ac tam miserum inuenire possis, cui fidem sub tot fideiussoribus denegares? das itaque res tuas diuiti et egenis negas, das luxuriosis et negas sanctis, das cuicumque fortasse perdito et negas Christo. prout ergo iudicasti sic iudicaberis, sicut elegisti sic recipies: non habebis cum Christo partem, quem despexisti: cum his habebis, quos praetulisti.
VIII. Sed dicit fortasse aliquis ex infidelium numero, noa dignam esse causam quae uel deum moueat uel homines in aeternum periculum trahat. scio quidem quod omnes rei ueniabiles putant semper reatus suos, nam et furta furibus leues culpae sunt et innocua ebriosis uidetur ebrietas et apud inpudicos fornicatio scelus non est, quia nullum omnino tam grande crimen est, quod non cuius facinore committitur eius [*]( 1 diliramenta AB 7 promitteret ex promitterit corr. m. 2 Å promitterit B 9 propula AB salgamentarius ed. Baluzius diftidereal desideres 8. e paenult. scr. m. 2 ra B 11 periuriis A 15 seriem] of. adn. crit. ad p. 169, 26 17 posses B 19 luori- OBis A 21 elegisti scripsimus: eligia A eligis - elegis corr. m. B B (elegeri. b); cfr. nos Site.-Ber. p. 36 22 dispaxisti A deep. ex disp. corr. m. 2 B quos ei B Hahnius ei om. d(p). )