Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ego diu abstinui, ut nunc illi ebriarentur. crapula est illorum frugalitas mea. natant [*]( .1 Ezech. 9, 6 3 Matth. 25, 41 23 Luc. 16 ) [*]( 1 domo ex domum corr. m. 2 B alibo A ei om. B 4 diabulo AB at ex ad eorr. m. 2 B ad ^ -5 forgitS A 9 scribtura A 16 paois ex panes corr. m. 2 B 20 diliciArum A : 22 affluunt ex aflnunt corr. m. 2 B exhabandant A . 23 aliquit add. 8. l. m. 2 etiam A 25 epolantur A . epul. quotidie ed. Baluzius 28 diliciis AB ut] et A. )

311
tricliniorum redundantium pauimenta uino, Falerno nobili lutum faciunt, mensae eorum ac toreumata mero iugiter madent, semper uda sunt. luxuriant in peristromatis, quae ego feci, fornicantur in sericis, quae reliqui. et cum haec omnia pro te dixeris, quomodo non aeternam a Christo remunerationem mereri poteris, cui in talibus sanctis tantarum deliciarum copiam praepararis?...

VII. 0 quanto melius, quaecumque illa es, quanto melius et salubrius pauper fueras et egestuosa quam diues; paupertas enim te deo insinuare potuisset, diuitiae ream esse fecerunt. rectius ergo per indigentiam salua fueras, quam per opes tuas et te et alios praegrauasses, te scilicet, dum male aliis relinquis, alios, dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male possident et post se male aliis derelinquunt.