Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
si uis ergo, quaecumque illa es, si uis tibi esse consultum, si uis aeternam habere uitam et cupis uidere dies bonos, relinque substantiam tuam indigentibus sanctis relinque claudis relinque caecis relinque languentibus: sint facultates tuae alimenta miserorum sit opulentia tua pauperum uita, ut illorum refrigeria praemia tua sint ut illorum refectio te reficiat. si enim illi de tuo edent, tu saturaberis: si illi de tuo biberint, tu sitis tuae aestum ardoremque restingues: te illorum uestitus uestiet, te illorum apricitas delectabit.
non ergo nile ac despicabile putes, si substantiam tuam miseris atque egentibus derelinquas: Christum in illis facies heredem. et quid dicam de Christi nomine? Christum quidem heredem facis, sed tu hereditatis emolumenta percipies. quaecumque enim Christo reliqueris per Christum omnia possidebis.