Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
cum ergo ad iudicium dei ueneris, iure inputare ieiunium tuum poteris dicens: ieiunaui, domine, et abstinui ac diu me ab omnium deliciarum fruge suspendi. et res hoc probat: ecce enim nunc heredes mei de meo afluunt, inmensarum diuitiarum copiis exabundant.
et ut aliquid etiam de euangelica lectione praesumas, hoc quod saluator dixit de illo diuite, potes et tu de heredibus tuis dicere: induuntur : purpura et bysso et epulantur splendide, incubant defossis a me talentis, premunt argenti et auri congestas strues, materiam quoque his uoluptatum omnium praeparaui, distenduntur deliciis a me relictis.