Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
alibi quoque et a sanctis, inquit, meis incipite. sed ad superiora redeamus. ite, inquit auaris atque incredulis deus, ite in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. at liberandum te ab hoc malo quibusdam forsitan bonis corporalibus putas: pudicitiam quippe amasse te iactas. sed memento quia et illos, quos in euangelio inmortalibus poenis saluator tradidit, inpudicitiae non notauit. sobrietatem tibimet placuisse commemoras? nec illi, de quibus scriptura loquitur, ebrietatis crimine puniuntur. ieiunasse te dicis? nec illos prandia reos esse fecerunt.
sed uidelicet magna causa est, qua tibi abstinentia ac ieiunio tuo placeas: qui ad hoc ieiunasti ad hoc parce exiliterque uixisti, non ut post mortem tuam egenos facultatibus tuis pasceres, sed ut censum cuiuscumque heredis diuitiis ampliares. magnos uidelicet abstinentiae fructus capis; minus enim panis tu manducasti, ut auri alius plus haberet. tibi uente, frugalitate decreuit, ut cuiuscumque hominis fortasse uitiosi thesaurus cresceret.