Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
non enim te odisti, ut prodesse tibi nolis, sed quae pauperibus dereliqueris profutura tibi esse non credis: unde est quod aliis magis quam tibi consulis, quia profuturum tibi opus religiosum esse non credis. sicut credis itaque sic recipies. tu saluatorem perparui pendis et te saluator nihil: tu Christum postponis aliis et te omnibus Christus: tibi in conparatione etiam hominum perditorum uilis est dominus et tu eris inter periturorum ultimos deputandus.-
VI. Sed blandieris tibi forsitan, ut iam ante dixi, aliquo religiosae professionis intuitu. magis es debitor, quia proposito sanctitatis maiora promittis, et ideo plus tolerabis supplicii, quia minus solueris sponsioni. grandia specie polliceris et rebus nulla restituis, falsarii criminis reus es, deo cuncta mentiris. nec inmerito sacer sermo iudicium de templo dei incipiendum esse testatur; iudicium enim, inquit, de [*]( 25 I Pet. 4, 17-) [*]( .3 darelinquit ex derelinqaia corr. m. a B 5 es ille signis tratUpositionis additis B si] fort. scrib. sicut 6 ei] ea B 7 quaecumque ptmct. cum m. 1 B praerogaBses Bittershusius (et b) 10 relinquaeres et paulo post derelmquaeris A 12 unde] et inde (cum b) ed. Baluzius 17 uilis-periturorum in marg. m. 3 B 19 blandiris B foraitii A 20 ea] esse B 21 tolertbilis B 22 post aponsioni add. p et edd. ante Нalm.: seruus enim, i*quit sermo diuinus, qui nescit uoluntatem domini sui et non facit eam, uaptlabit pancis; qui autem soit et non faeit ea (eam ed. Baluzius) uapulabit multis. Et tu spede professionis . 25 inquit ter deinceps ex inquid corr. m. 2 B )