Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
IIII. Sed deus, inquis, non eget tetributione. nihil minus quam ut non egeat. non eget enim iuxta potentiam suam, sed eget iuxta praeceptionem suam: non eget secundum maiestatem suam, sed eget secundum legem suam, et in ipso se quidem non eget, sed in multis eget: non quaerit in se [*]( 5 uel egeat om. A 6 cuntis A 9 quo scripsi (conl. u. 18: hoc respondere beneficiis illius minus possumus): qao a A quod B quia Halmius 11 a quibus ex aliquo (non ex aliquibus) corr. m. 2 B 12 ei B 14 libertatis B(b) 19 redibere AB 21 quisquam ex quispiam corr. m. 2 uel 1 A )
ubi sunt qui dicunt dominum Iesum Christum officio nostrorum munerum non egere? ecce et esurire se pariter et sitire et algere commemorat. respondeat quilibet horum, . si non eget qui esurire se, queritur, si non eget qui se sitire testatur ? ego plus addo aliquid, Christum non solum egere cum ceteris sed plus multo egere quam ceteros;