Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
nam et natura ipsa hominum consuetudoque communis hac quasi generali cunctos lege constringit, ut a quibus aliquid liberalitatis accipimus, plus eis gratiae debeamus: artat quippe nos ad retributionem dati accepta largitio. ante usum enim ac munificentiam liberalitatis alienae liber est quispiam, beneficiorum faenore non grauatus. - coguntur autem omnes ipsa conscientia sua ad repensationem uicissitudinis, postquam esse coeperint debitores.
ita ergo et deo hoc maiora debemus, quod ab eo cuncta percepimus, et hoc respondere beneficiis illius minus possumus quod ei etiamsi quae debemus redhibere cupiamus, tamen de suo reddimus. ac per hoc non est quod placere sibi quisquam. largitione sua debeat. sicut sua non sunt cuncta, quae a domino suo accipit, sic sua non sunt cuncta quae reddit. et ideo perfidiae quidem poena debetur ei, qui negauerit deo quae sunt sibi ab eodem commodata, inputare autem largitionem non potest, qui reddiderit accepta..