Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
in omni enim pauperum numero non est uniu$rsorum una paupertas. sunt enim quidam, quibus etiamsi uestimenta desunt alimenta non desunt, multi sunt hospitio egentes uestibus non egentes, multi domo carentes sed non substantia, sunt denique quibus etsi desunt multa non desunt omnia: Christus tantummodo solus est, cui nihil est, quod in omni humano genere non desit. nullus seruorum suorum exulat nullus frigore ac nuditate torquetur, cum quo ille non algeat: solus cum esurientibus esurit solus cum sitientibus sitit. et ideo, quantum ad pietatem illius pertinet, plus quam ceteri eget; omnis enim .
egestuosus pro [*]( 4 Matth. 25, 34 10 Matth. 25, 41 ) [*]( 7 dedisti B 9 forsitam A 11 diabnlo AB 12 mihi om. B 14 ubi ergo ed. Baluzius 15 numerum B 17 queritur ex quaeritur corr. m. 1 A 19 ceteros ex -ris corr. m. 2 B. 25 humano ex -ni corr. m. 2 B non punct. B 26 seruorum om. Baluzius exulat, cum quo ille non exulet auppleuit Bittershusius 29 ceteris egent A .. ) [*]( 20* )