Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
cum enim aliis ideo relinquas, quia eos honora, deum, cui non relinquis, utique non honora: cum aliis ideo relinquas multa, quoniam amas, deo ideo non . relinquis profecto, quia non amas. ecce enim adsistit tibi morienti atque testanti homo pariter ac deus. res aperta est et non dubia: quem elegeris, praetulisti. si in uno est honor solo, necesse est in alio inueniatur esse despectio. si homo, qui praefertur, gaudet se a te diligi, necesse est ut se doleat [*]( ,1 dampnabiliorem B 3 quo ut condemnat (stc) A 8 qao deum Rittershusius : quod deum AB; cfr. u. 3. 4 sed qma ed. Baluzius 10 fnndere, uel odio sed cupiditate tantum (cum b) ecl. Balueius 12 haec om. B 15 contemta B 18 iniuria malebat Mittershusius 20 propriis B 23 adq; A 30 dispectio A-) [*]( VIII. ) [*]( 20 )
sed putas deum uidelicet munificentia hominis non egere, et ideo, quid necesse est, inquis, ab homine ei quippiam tribui, qui ipse cuncta omnibus dedit? utrum egeat munificentia nostra dominus an non egeat, aut quomodo uel egeat uel non egeat iam uidebimus. interim, quia ab eo cunctis cuncta praestari etiam tu negare non ausus es, hoc dignior est absque dubio largitate nostra, quia nobis ipse ante largitus est. hoc iustius ei officiis respondere temptamus, quo beneficiis illius magis inpares sumus.