Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
I. Non me praeterit, domina mi ecclesia, nutrix beatae spei, haec quae libellis superioribus diximus, nonnullis filiis tuis Christum parum amantibus displicere. sed nos uoluntates eorum non magni pendimus, quia nec mirum est, ut eis loquentia de deo uerba non placeant, quibus ipse forsitan deus non placet, nec expectandum, ut insinuatorem salutis atque animarum sermonem ament qui salutem ipsam atque animas suas non amant. sufficiunt itaque, sicut in aliis, ita etiam in hac parte nobis sensus tantum et iudicia sanctorum: quibus idem atque apud nos sentientibus, certi profecto sumus etiam deum ipsum sentire nobiscum, quia, cum in sanctis suis spiritus dei maneat, absque dubio deus illic est, ubi illa pars fuerit, a qua dei spiritus non recedit.
prauorum ergo hominum, id est uel paganorum uel mundialium, sensus aut parui aestimandi sunt aut nihil omnino faciendi: quia si hominibus, inquit apostolus, placere uellem, Christi seruus non essem. illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt et habitu magis saeculum reliquere quam sensu: quorum, ni fallor, sententia hoc habet atque adserit, omni omnino homini Christiano propinquitatem in exitu magis considerandam esse quam Christum.