Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
et quia profana penitus per se erat execrabilisque sententia, uelare, ut puto, infidelissimam praedicationem [*]( 16 Gal. 1, 10 ) [*]( 3 nonnullis ex -lli corr. m. 2 A 11 aput A atque] aeque ed. Baluzius (cwn b) 15 uel (post est) om. Baluzius 17 inquid B 20 relinquere ex reliq- corr. m. 2 B 22 considexandum A )
quod si ita est ergo alterum quis habiturus est Christum inuenis alterum senex, et totiens debent homines demutari fide quotiens demutantur aetate. si enim erga dei cultum alter quispiam futurus est uigens alter infirmus, alter sanus alter aegrotans, ergo prout status fuerit humani corporis inaequalis, ita erit homini etiam deus ipse mutabilis, et quotiens fuerit in homine ualitudo contraria, totiens erit etiam religio diuersa: quasi uero qui incolumes Christi esse debent morientes Christi esse non debeant.