Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
despice ergo hos tales ac nihil facito. non te moueant blandimenta eorum: uenena tibi sunt: non respicias adulationes eorum: gladii sunt iugulatores tui et quidem ferreis atque hostilibus gladiis taetriores. illos enim homines cuncti uident, istos incauti non uident: illi, quia aperte saeuiunt, euitantur, isti, quia occulte insidiantur, occidunt et hoc periculosiores sunt ac nouo nocendi genere peiores, quod illis ferreis gladiis nemo est penitus qui se laedi uelit, istis multi se etiam occidi uolunt. noua atque inaestimabilis mali letalis inlecebra. illis gladiis quicumque percutitur et timore pariter et dolore torquetur: istis quicumque occiditur delectatur.
fuge ergo hoc malum fuge adsentationes insidiantes tibi, fuge obsequellas noxias tibi fuge ambitus deceptores tuos: ista sunt officia, quae te iugulant, ista sunt, quae in mortem trahunt. fuge eorum talium blandimenta fuge eorum sedulitatem: isti sunt carnifices ac tortores tui, qui te in praesenti quidem ambiunt, sed in futuro necant et consertis quodammodo manibus ac uelut coniurata mutuo factione in sempiternos tartari ignes cogere ac praecipitare conantur. et ideo non timeas eos non expauescas: erige animum et uim sanctae auctoritatis adsume. si enim illi tantopere adnituntur ut pereas, cur non maiore tu animo adnitaris ut uiuas? confortare ergo et constanti animo tibi consule. satis infidelis ac satis stultus est qui mauult praestare aliis ut sit miser, quam sibi ut sit beatus et ut alios afluere faciat deliciis temporariis, se tradit urendum ignibus sempiternis. [*]( 2 nihil 8. scr. m. 2 eis A (quod Halm. non adn.); cfr. IIII2 et 37 3 respicias ex -es corr. m. 2 B adulationes ex adolcorr. m. 2 A 9 multis B 10 inaestimabili Rittershusius laetalis AB 13 assentationes ex ads. corr. m. 2 B obseque.las alt. 1 eras. A obsequelas B 16 eorum A ergo B (eorum eras. in b) horum A 19 ignes ex ignis corr. m. 2 B 21 assome ex adsume et paulo post affluere ex afluere corr. m. 2 B 27 post sempiternis habent: EXPLICIT. LIBER TERTIUS: INCP: LIJi: QUᾹΕΤ : AB )