Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
et alibi miserere, inquit, animae tuae. uide quam misericors sit dominus deus noster, qui nos ipsos pro nobis misericordiam rogat: miserere, inquit, animae tuae. hoc est dicere: miserere etiam tu illius, cuius uides miseratione me frangi, miserere illius tandem, cuius misereor ego semper, miserere tu animae saltim tuae, cum misereri me cernas alienae. et quid post haec, o miserrime homo, cum deus sic tecum agat, non adquiescis? rogat te ut tui miserearis, et non uis? causam tuam apud te agit, et a [*]( 17 Eccles. 14, 11 19 Eccles. 30, 24 ) [*]( 1 quicquam Å 3 inquid B 8 est om. Baluzius 13 obturas cum Rittershusio Halmius: obduras AB; \'emendationem necessariam esse docet contrarium aurem obstruis\' Halmius 17 inquit ex inquid corr. m. 2 B item paulo post 20 post uide add. p et edd. ante Halmimn: pietatem erga te domini nostri uide deus uon qui non ipsos B 21 inquid B 22 illius ex illis corr. m. 2 Å item statim uides ex uidis (cum B) et saltem ex saltim 23 miserationS efrangi B et statim illius 27 post agit add. p et edd. ante Halmium; et a te non admittitur? dignatur te pro te petere )
et quomodo, quisquis es o miserrime, quomodo te postea supplicantem ille in iudicio suo audiet, cum tu hic eum pro te rogantem audire ipse nolueris? sed uidelicet causa grandis est, qua deum audire non possis. circumstant enim te aegrotantem cognati atque agnati tui circumstant locupletes matres familiae, circumstant nobiles uiri obsidet lectum infirmitatis tuae sericis atque auratis uestibus circumfusa numerositas.s o quantus fructus aeternitatis est talibus bona propria erogare mendicis! digna uidelicet causa et satis iusta est, ut tu animae tuae auferas quod egenis talibus derelinquas.