Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed nimirum misericordia frangeris et lamentantium propinquorum pietate superaris. est certa ratio. uides quippe opulentissimi ac splendidissimi cultus homines [tibi] flentes, tristi uultu et festo habitu conpositas ad maestitudinem facies tibi ostentantes, per imaginariam sollicitudinem suam ementes hereditatem tuam. quem non moueat tanta pietas? quem non moueat talis dolor? aut quomodo, cum haec talia uideas, non obliuiscaris, tui? uides enim extortas lacrimas simulata suspiria fictam anxietatem non optantem ut conualescas, sed expectantem quando moriaris: uides defixos in te quasi accusantes tui obitus tarditatem omnium uultus.
0 infelicem te ac miserrimum, cuius supremum exitum tantus desiderat numerus propinquorum! nisi quod scio ac satis certus sum nihil omnino apud deum uota talium praeualere. nam mirari possem forte quod uiueres, quem mori tam multi uelint. et propter hos, quisquis ille es, propter hos tales animam tuam deseris et credere te iudicium dei dicis, cum ad hoc eius iussa despicias, ut patrimonium tuum talibus derelinquas?