Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

hoc est dicere: quid tibi o infelicissime homo, proderit, si omnem mundum aut ipse habeas ant tuis proximis derelinquas, si salutis atque animae detrimenta patiaris ? damna enim animae totum penitus [*]( 21 Matth. 16, 26 ) [*]( 1 moreris AB (cf. §. 85 iam morienti): morieris p Halmius 2 quo abdncendus ex quod abdicendus corr. m. 2 B 4 sapraema AB specula scripsi: speicula AB Hdlmius; an forte spesoula ut resculasrecula quode uid. Ind. III. ? 5 saltem et statim habes ex saltim et habis corr. m. 2 Å 7 locuplet. ex locopl. corr. m. 2 Å ut mox aliquid ex aliquit 13 dispectior et mox dispicis Å et desp. ex disp. corr. m. 2 B 15 na s. scr. ec m. 2 A 18 hominem Â(b): hominum B et edd. cum HeUmio qui nihil adnot. praerogandiB . Bit- tershusius 23 quid punct. id et 8. scr. m. 2 am AB hic et §. 84 25 infilicissime Å omnS ex omniu corr. m. 2 B )

297
secum auferunt, nec quidquam homo omnino habere poterit, qui se ipsum damno animae pereuntis amittat. aut quid, inquit, homo ommutationem dabit pro anima sua? hoc est dicere: non respicias, o homo, pecuniam non possessionem, nec dubites saltim moriens pro spe tua quantum potes rei tuae ac facultatis offerre. quidquidlibet enim dederis pro te uile est, quidquid pro te obtuleris parui pretii est, quia anima tua in omnium rerum est conparatione pretiosior. et ideo nihil dubites pro te dare, quia, si te amiseris, omnia in te perdis: si autem te lucrifeceris, tecum et in te omnia possidebis.

XVIIII. Cum haec ergo tibi iam morienti, o homo quisquis es, dominus tuus clamet, tu mentem obturas tu aurem obstruis et nudis sermonibus fidem adserens sufficere tibi putas uerba pro rebus ac satis te firmum aestimas credulitatis habere subsidium, si deum, quem rebus atque operibus tuis despicis, uerbis mendacibus honorare uidearis. fili, inquit scriptura sancta, si habes, benefac tecum et deo bonas oblationes offer.