Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

et haec faciens credere te iudicium dei dicis, qui tibi, cum iudicandus sis, uel inter suprema non consulis ? et credere te aliquid de salute animae tuae loqueris, cui nullus est anima tua uilior, apud quem prope non interest cui prosis, dummodo ut tibi noceas? et credere te futurum iudicem dicis, apud quem nullus est minor atque despectior quam ipse iudex? nam in tantum eum spernis in tantum despicis, ut nec tibimet ipsi consulas, dummodo eius iussa contemnas.

aut refelle me et conuince, si mentior. clamat tibi ecce morienti ipse, qui te iudicaturus est iudex tuus, ne ullum omnino hominem in prorogandis rebus ac facultatibus tuis plus quam te ames, ne ulli de substantia tua moriens magis quam tibi consulas, nullum tibi anima tua propinquiorem nullum iudices cariorem. quid enim proderit, inquit saluator, homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? aut quid dabit homo commutationem pro anima sua?