Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

XVIII. Quae cum ita sint et cum tanta absque dubio recepturus sit qui deo credit, quomodo tu his rebus, quas deo dederis, usurum te esse post mortem non putas, quarum tibi non usum tantummodo dominus sed augmentum etiam et [*]( . 5 Matth. 19, 21 7 Mattk 6, 19 U Matth. 19, 39 ) [*]( 2 uellU alt.i punct. B 4 habes es habis mrr. m. 2 Å 13 facultotem ex rtum # statim inquit exinquJ4 corr. m. 2 B 16 foneratoribus B . 21 qrit om. B 32 protereuptes AB 26 uincit ex uicit corr. m. 2 A praetium A, )

295
superexcellentem cumulum pollicetur? aut forte accipere haec . tanta non uis? sed hoc ratio non patitur ut nolis.

nemo enim est inter homines, qui cum beatus esse ualeat, miser esse malit; nemo est, qui cum habere possit delicias summi boni, pati uelit supplicium summi mali; nullus profecto, nullus et ideo ne tu quidem: nisi forte monstruosa sit in te aliqua et discrepans ab humano genere natura, ut solus tibi penitus bene esse nolis, solus beatitudinem fugias solus suppliciis delecteris.