Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

autem uobis thesauros in caelo. postremo illa, quibus omnes rerum mundialium possessores ad opus profluae largitatis spe infinitae remunerationis inuitat dicens, quod omnis, qui propter honorem atque amorem suum aut domum aut agrum aut quamcumque aliam facultatem in usus misericordiae prorogarit, centuplum accipiat in futuro: insuper autem, inquit, et uitam aeternam possidebit. quid spondere maius credentibus sibi potuit qui magnis faeneratoribus suis centuplum se redditurum esse promisit?

nec solum hoc, sed uitam, inquit, aeternam possidebit. hoc multo plus est quam ipsa centupli retributio, quia id ipsum, quod quis in centuplo acceperit, in perpetuo possidebit. non erit ergo tunc fragilis$t caduca possessio nec in similitudinem terrenarum diuitiarum umbrae praetereuntis aut somnii uanescentis more peritura. quidquid datum a deo fuerit inmortale erit, quidquid acceptum fuerit sine termino permanebit. ac per hoc, ut dixi, plus quam centuplum accipit qui sic accipit, quia uincit centupli pretium, id ipsum esse centuplum sempiternum.